Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.8.4 Cic. Fam. 8.8.7 (English) >>Cic. Fam. 8.8.10

8.8.6 Pr. K. Octobris in aede Apollinis scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. pom. annalis, C. Septimius T. f. qui., <C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus,> C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L .f. an. Capito, M. Eppius M.f. ter. quod M. Marcellus cos. v. f. de provinciis, d. e. r. l. c., senatum existimare neminem eorum, qui potestatem habent intercedendi, impediendi, moram adferre oportere quo minus de r. p. p. R. q. p. ad senatum referri senatique consultum fieri possit; qui impedierit, prohibuerit, eum senatum existimare contra rem publicam fecisse. si quis huic s. c. intercesserit, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re ad senatum p. q. t. referri. huic s. c. intercessit C. Caelius, L. Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa, tr. pl.

8.8.7 item senatui placere de militibus, qui in exercitu C. Caesaris sunt, qui eorum stipendia emerita aut causas, quibus de causis missi fieri debeant, habeant, ad hunc ordinem referri, ut eorum ratio habeatur causaeque cognoscantur. si quis huic s. c. intercessisset, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re p. q. t. adhunc ordinem referri. huic s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tr. pl.

8.8.8 itemque senatui placere in Ciliciam provinciam, in VIII reliquas provincias, quas praetorii pro praetore obtinerent, eos, qui praetores fuerunt neque in provincia cum imperio fuerunt, quos eorum ex s. c. cum imperio in provincias pro praetore mitti oporteret, eos sortito in provincias mitti placere; si ex eo numero, quos <ex> s. c. in provincias ire oporteret, ad numerum non essent qui in eas provincias proficiscerentur, tum, uti quodque conlegium primum praetorum fuisset neque in provincias profecti essent, ita sorte in provincias proficiscerentur; si ii ad numerum non essent, tum deinceps proximi cuiusque conlegii qui praetores fuissent neque in provincias profecti essent, in sortem coicerentur, quoad is numerus effectus esset, quem ad numerum in provincias mitti oporteret si quis huic s. c. intercessisset, auctoritas perscriberetur. huic s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tr. pl.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.8.4 Cic. Fam. 8.8.7 (English) >>Cic. Fam. 8.8.10

Powered by PhiloLogic